The Institutes of Justinian in Latin

Justinian

INTRODUCTION

IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM

PROOEMIUM

IN·NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI.
IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS
GOTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS
VANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX
INCLITUS VICTOR AC TRIUMPHATOR
SEMPER AUGUSTUS CUPIDAE
LEGUM IUVENTUTI

Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari et princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens, et fiat tam iuris religiosissimus quam victis hostibus triumphator.

Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia adnuente Deo perfecimus. et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt et tam Africa quam aliae innumerosae provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. omnes vero populi legibus iam a nobis vel promulgatis vel compositis reguntur. Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina et opus desperatum, quasi per medium profundum euntes, caelesti favore iam adimplevimus.

Continue Reading